Bartholomaeus (apostolus)

E Vicipaedia
(Redirectum de Sanctus Bartholomaeus)
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Bartholomaeus
Last judgement.jpg

Martyr
Mortuus Albanopolis

dies festae=24 Augusti (Occ.)
11 Iunii (Ori.)

Patronus Armenia; bibliopegae; lanii; sutores; Italia; morbus nervosus; morbus neurologicus; coriarius
Gloriole.svg Index Sanctorum

Bartholomaeus, cuius nomen 'filium Thalmaei' significare habetur, fuit Apostolus Iesu Christi. Thalmaeus Hebraice idem valet atque sulcus. Bartholomaeus ergo est filius sulci aut, ut alii interpretantur, filius qui tollit aquas.

Vita[recensere | fontem recensere]

Non multum scimus de Apostolo sancto Bartholomaeo, qui etiam in Evangelio Sancti Iohannis vocatur Nathana(h)el. Nomen Bartholomaei ex lingua Hebraica significat "filius Talmai", quod nomen est Hebraicum. Comitatus est Iesum cum aliis apostolis, et post Resurrectionem traditur evangelizavisse Indiam et Armeniam, cuius est patronus, et ibi, excoriatus et decollatus, martyrii coronam cepisse. Sanctus Bartholomaeus celebratur ab Ecclesia die 24 Augusti.

Sanctus Iohannes ita recordatur vocationem Sancti Bartholomaei:

Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: “ Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth ”.
Et dixit ei Nathanael: “ A Nazareth potest aliquid boni esse? ”.
Dicit ei Philippus: “ Veni et vide ”.
Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: “ Ecce vere Israelita, in quo dolus non est ”.
Dicit ei Nathanael: “ Unde me nosti? ”.
Respondit Iesus et dixit ei: “ Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te ”.
Respondit ei Nathanael: “ Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel! ”.
Respondit Iesus et dixit ei: “ Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his videbis ”. Et dicit ei: “ Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis ”. (Io. 1:45-51)
Apostoli Duccio di Buoninsegna 017.jpg

Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius, Iacobum, et Ioannem, Philippum, et Bartholomaeum, Matthaeum, et Thomam, Iacobum Alphaei et Simonem qui vocatur Zelotes, et Iudam Iacobi et Iudam Iscariotem qui fuit proditor. (Lucas 6:13-16, Vulgata)


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!