Rogatio Iurum Civitatum Foederatarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Rogatio Iurum, documentum originale Lingua Anglica scriptum.
Iacobus Madison, "Constitutionis Pater" late appellatus, primas decem emendationes nomine "Rogatio Iurum" (Anglice: Bill of Rights) anno 1789 proposuit.

Rogatio Iurum (Anglice: Bill of Rights) Civitatum Foederatarum praecipue est primae decem emendationes Constitutionis.

Re vera rogatio proposuit duodecim emendationes, articulos appellatos, sed primae duae emendationes propositae, quae de iure non tractabant, sanciri nequiverunt. Id est, usque ad annum 1992, cum secundam emendationem propositam civitates tandem sanxerunt, vicensimam septimam emendationem Constitutionis creantes.

Iacobus Madison, "Constitutionis Pater" late appellatus, hanc rogationem anno 1789 Congressui proposuit. Eo tempore, multae civitates novam Constitutionem anno 1787 factam sancire nolebant, quia, suis sententiis, ea multas libertates protegere delinquebat. Madison sperabat per has emendationes praevenire novum Conventum Constitutionalem, ne compromissiones difficiles primo Conventu factae, a novo Conventu retractatae, cadant, consistens inceptum ad novam consociationem statuendam.

Madison rogationem scripsit super fundamentis Declarationis Iurum Virginiae a Georgio Mason anno 1776 compositae,[1] quae ipsa suo consultu scripta erat. Madison diligenter omnes commendationes de Civitatum Constitutionum emendationibus meditatus est. Specialiter quaerebat commendationes quae multae civitates consentiebat, ut controversias vitentur et minuantur qui emendationes adversant.[2] Omnis huius rei fundamenta habebat in saeculis philosophiae iurisque Anglicae, per principia Rerum Eversionis Americanae moderata.

Duodecim Emendationes Propositae[recensere | fontem recensere]

  • Articulus I (non sanctus)
Post primam enumerationem quam Constitutio requirit, unus repraesentans pro quibusque triginta millis hominum habebitur, usque punctum ubi eorum numerus ad centum accumulat; postea proportionem Congressus sic moderabitur, ut numerus repraesentantum cunctus semper centum excedat, et minus quam unus repraesentans habebitur quibusque quadraginta millis hominum, usque punctum ubi numerus ad ducentos accumulat; postea proportionem sic moderabitur, ut numerus semper ducentos excedat, et minus quam unus repraesentans habebitur quibusque quinquaginta millis hominum.
Nulla lex, quae pensiones mutat, quibus Senatores et Repraesentates pro muneribus luentur, vim haberit, priusquam electio Repraesentatum quaedam intervenerit.
Congressus nullam legem facet, quae ad institutionem religionis spectat, aut quae libere exercitionem eius prohibit; aut quae circumscribit libertatem locutionis, aut ius ad placidum congressum, aut ad Regimen, ut quaerellas satisfaciat, postulandum.
Cum militia bene instructa ad liberae Civitatis incolumitatem necesse sit, ius Populi ad Armas tenendas et ferendas non infringerentur.
Nullus Miles, pacis tempore, quaquam in domu considatur, nisi eius Dominus consentiat, nec Bello tempore, nisi secundum modum legibus provisum.
Ius populi, quo homines apud suas personas, domus, chartas, et alias res securitate contra irrationales inquisitiones et ereptiones fruantur, non violabitur, et nullum praemandatum edetur, nisi cum causa probabili, quam Ius Iuratum vel affirmatio sustineat, et praesertim descriptis locis ubi scrutabuntur, et hominibus ac rebus quae eripientur.
Nullus homo vel capitalis, vel maleficii, rei accusabitur, nisi primum Consilium Selectum delictum exhibet, praeter causas in copiis terrestribus navalibusve originantes, vel in Militia, cum ea actuoso Munere fungitur Belli vel periculi publici tempore; neque nullus ob idem delictum bis iudicatus erit; nec aliquis quaquam in causa criminali contra se protestari compelletur; nec vitae, liberatis, vel rerum privabitur, nisi modum procedendi debitum secundum; nec res personalis pro bono publico eripietur, sine pensitatione iusta.
Omnibus in accusationibus, accusatus iure fruetur ad iudicium celere publicumque, iudicatum ab aequo consilio iudicum, a Civitate selectorum regioneque, ubi scelus factum erit, quae regio antea legibus drecreta erit, et ad naturam causamque accusationis sciendam, ad testibus se opponendum, ad actiones agendas quibus testes pro se assistentes compellentur, et ad Causidicum pro defensa sua Assistentem.
In iuris communis[3] litibus, ubi valor controversialis viginti dollaria excedit, ius ad iudicium per consilium asservandum est, et argumentum quodam a consilio iudicatum, numquam in alium iudicium appellatum erit, nisi secundum praecepta iuris communis.
Vadimonium profusum non requiretur, neque mulctae profusae imponentur, nec crudelia et insolita supplicia infliguntur.
Enumeratio iurum quorumdam, hac in Constitutione, postea non potest adhiberi, ut iura alia a populo retenta negent vel detractent.
Potestates quas Constitutio Civitatibus Foederatis non delegat, aut quas ea civitatibus non vetat, civitatibus, vel populo, retinentur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Hoc documento utitur etiam Marquis de Lafayette scribens Declaratio Iurum Hominis Francogallica anno 1789."Virginia Declaration of Rights: Primary Documents of American History (Virtual Programs & Services, Library of Congress) apud www.loc.gov.
  2. Madison introduxit "amendments culled mainly from state constitutions and state ratifying convention proposals, especially Virginia's."—Leonard W. Levy, Origins of the Bill of Rights (New Haven: Yale University Press, 1999, ISBN 0-300-08901-5), p. 35.
  3. Ius commune="folk right"; Notio legalis Regni Britannici. Hoc ius Romani melius ius non scripta appellarent, sed sic Latine dixerunt Anglici, quia istum ius commune per totam Angliam aeque extedebat. Vide exempli gratia Encyclopedia Catholica:Common Law

Vide etiam[recensere | fontem recensere]