Roffa (Novum Eboracum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Roffa (Novum Eboracum)
Rochester DT 08.JPG
File-Map of New York highlighting Rochester.png
Locus in Novo Eboraco
Natio Civitates Foederatae
Civitas Novum Eboracum
Comitatus Monroe Comitatus (Novum Eboracum)
Gubernatio
Praefectus Thomas Richards (I)
Superficies
Tota 96.1 km²
Aqua 3.3 km² (3.4%)
Multitudo
Tota (2006) 210,565
In regione 744,344
Densitas 6,132.9/km²
Regio temporis UTC − 5 (UTC − 4 aestate)
Roffa
Tabula Comitatus Monroe; Roffa colore cano depingitur.

Roffa[1] seu Anglice Rochester est urbs in Monroe Comitatu in Novo Eboraco occidentali in Civitatibus Foederatis, secundum oram Andiatroci Laci et ripas Fluminis Genesee sita. Habitant in urbe 210 565 hominum anno 2010. Nomen Roffa urbi a conditore Nathaniele Rochester datum est, qui pagum anno 1803 ibi condidit. Praefectus urbanus est Thomas Richards.

Historia[recensere | fontem recensere]

Condita est Roffavilla (Anglice Rochesterville) anno 1803 a Nathaniele Rochester secundum ripas Fluminis Genesee cum aquae cadentes fluminis potestatem molendi praeberent. Anno 1821, urbs caput Monroe Comitatus facta est. Anno 1823, aquaeductus Fossa Erie per urbem confectus est. Anno 1847, Fridericus Douglass Roffae ad tempus habitavit. Bello Civili confecto, urbs multas obtinuit? industrias: Georgius Eastman societatem Eastman Kodak fecit, atque Ioannes Iacobus Bausch et Henricus Lomb societatem Bausch & Lomb fecerunt. Saeculo vicensimo-uno, Roffa lintrem Spiritus Ontarionis (Anglice: Spirit of Ontario, agnomen Fast Ferry,) emit, quae deinde decocta est. Anno 2012, Eastman Kodak suas rationes pecuniarias maxime conturbari nuntiavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Confer "Dioecesis Roffensis" (adiect.) et nomen mediaevale urbis Anglicae Roffa seu Rochester.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!