Roman numeral 10000 CC DD.svg

Andiatrocus Lacus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Andiatroci Lacus (Caerulei Berolini picti) et ceterorum lacuum magnorum

Andiatrocus Lacus[1][2] est unus ex Lacibus Magnis, in Novo Eburaco et Ontarione situs, minimus Lacuum Magnorum.

Aquae Lacuum Magnorum ex Sancti Laurenti fluvio in Oceanum Atlanticum defluunt.

Pactio Magnorum Lacuum[recensere | fontem recensere]

Anno 2005, civitates Magnorum Lacuum Ohium, Michigania, Novum Eboracum, Pennsilvania, Illinoesia, Indiana, Visconsinia, et Minnesota, et Ontario provincia Canadiensis Pactionem Sustinendarum Opum Aquariarum Magnorum Lacuum et Pelvis Fluminis Sancti Laurentii (Great Lakes–St. Lawrence River Basin Sustainable Water Resources Compact) sanxerunt, quam Praeses Georgius W. Bush legem Septembre 2008 fecit. Pactio, ratio internationalium iurum aquariorum gerendorum a Consilio Magnorum Lacuum (Great Lakes Commission), deductionem aquae ex Magnis Lacubus ad civitates remotas obstare intendit, et normas usurpandi conservandique praescribit. Ambae maiores factiones politicae pactionem fulciunt, a Senatore Georgio Voinovich (R-OH) et Gubernatore Jennifer Granholm (D-MI) promotae, sed ob siccitates frequentis et paucitatem aquae, populo in civitatibus meridio-occidentalibus Civitatum Foederatarum non grata est.

Aquae influentes[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Ontario spectant.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Smith's English-Latin Dictionary
  2. Verleichendes wörterbuch der alten, mittleren und neuen geographie By Friedrich Heinrich Theodor Bischoff, Johann Heinrich Möller
Americae Septentrionalis Lacus Magni
Lacus Superior | Michiganus Lacus | Lacus Huronorum | Lacus Eriarum | Andiatrocus lacus