Robigalia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Locus Fastorum Praenestinorum ubi Verrius Flaccus Robigalia describit.

Robigalia erant feriae Romanae rusticae septimo Kalendas Maias -id est die 25 Aprilis- celebratae dei Robigi placandi causa (qui apud poetas nonnumquam dea fit Robigo nomine), ne frumenta laedere vellet. Quo die canis necnon ovis bidens ad quintum miliarium viae Claudiae a flamine Quirinali prope lucum dei sacrificabatur. Eodem die ludi cursorii fiebant maioribus minoribusque cursibus. Robigalia regem Sabinum Numam Pompilium primum instituisse plures auctores tradiderunt[1]

Qui deus etenim, sive ipse morbus erat, sive morbum cui nomini robigo erat et plantas urebat, cum ceteris virentibus tum praecipue frumentis immitere avertereque poterat, agricolis erat placandus. Unde versus Columellae :

Hinc mala Rubigo viridis ne torreat herbas,
sanguine lactentis catuli placatur et extis.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plinius Maior et Tertullianus, De Spectaculis, V,8.