Robigus

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Robigo (discretiva)

Locus Fastorum Praenestinorum ubi Verrius Flaccus Robigalia describit.

Robigus (-i,m., vel etiam Rubigus) est antiquus deus Romanus a rusticis cultus, cuius feriae publicae, Robigalia, die 25 Aprilis celebrabantur. Velut personificatio quaedam erat morbi virentium, quae robigo vocabatur ob similitudinem robiginosi ferri : itaque ab agricolis placari debebat, ne segetibus noceret. Quod genus deorum postea ab auctoribus Christianis irrisum est, tamquam antiqui Romani etiam de malis pestibus deos effecissent[1].

Deus est apud Varronem et Verrium Flaccum, item apud Aulum Gellium. Mox tamen, ut dea, Robigo (-inis, f) cum ab Ovidio Columellaque invocatur tum etiam apud auctores Christianos, id est eodem nomine quo morbus ipse.

Ille deus nomen suum e colore aegrorum virentium duxit : nam 'robus' forma rustica adiectivi rubri est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lactantius, De Institutione divina I,20,17.