Parentalia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Parentalia (sive dies parentales) in Calendario Romano sunt novem dies (Nundinae) cultui mortuorum (parentum aliorumque maiorum) dedicati. Parentalia meridie 13 Februarii (Idibus) coeperunt et die 21 Februarii finem habuerunt. Die 22 Februarii Caristia secuta sunt.

Cultui mortuorum (lares, manes, lemures, larvae) Romani magnam vim tribuerunt variisque modis egerunt: Hinc Lemuria habuerunt actuum apotropaeicorum aliquid, illinc Parentalia coniunctionem cum propinquis mortuis confirmaverunt.

Parentalia sacrificio Vestalis maximae meridiano ad tumulum Vestalis Tarpeiae facto[1] inchoata sunt, die 21 Februarii Feralibus summum fastigium attigerunt. Ovidius in libro secundo Fastorum[2] explicat "placandis manibus" in tumulis et ad vias sacrifica ("munera") parva posita esse precibus additis:

Est honor et tumulis, animas placare paternas,
parvaque in exstructas munera ferre pyras.
parva petunt manes: pietas pro divite grata est
munere; non avidos Styx habet ima deos.
tegula porrectis satis est velata coronis
et sparsae fruges parcaque mica salis,
inque mero mollita Ceres violaeque solutae:
haec habeat media testa relicta via. (533-540)

Cuncta templa Parentalibus clausa erant, senatores et magistratus insignia (imprimis togam praetextam) deposuerunt, festa auguriis faustis indigentia (ut puta matrimonia) illicita erant[3].

Parentalia neglegere Ovidio testante[4] periculosum esse videbatur. Ubi olim neglecta sunt

.... bustis exisse feruntur
et tacitae questi tempore noctis avi,
perque vias Urbis latosque ululasse per agros
deformes animas, volgus inane, ferunt.

Ritibus nocturnis Ferialium die 21 Februarii ("ultima placandis manibus illa dies"[5]) Parentalia finem ceperunt. Die 22 Februarii Caristia secuta sunt, quibus familia epulum ad amicitiam inter propinquos vivos et mortuos (lares) celebrandum egit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Inscriptiones Italiae, Vol. 13: Fasti et elogia; Fasc. 2: Fasti anni Numani et Iuliani, Ed. a A. Degrassi, Romae 1963. (Commentarii diurni, S. 388-546) , p. 408;
  • K. Latte: Römische Religionsgeschichte, Monaci ²1967, p. 98;
  • A. und I. König: Der römische Festkalender der Republik, Stuttgardiae 1991, p. 48;
  • Jörg Rüpke, Die Religion der Römer, C.H. Beck, Monaci 2001, p. 72;
  • Spira, Der Kleine Pauly. Lexikon der Antike, 5 Vol., Stuttgardiae 1967-75, Vol. IV, Coll. 512;

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. W. Warde Fowler, The Roman festivals of the period of the Republic, Macmillan, 1899, p. 306. In interrete: The Roman festivals of the period of the Republic; an introduction to the study of the religion of the Romans apud www.archive.org
  2. Ov., Fast. II, 533-570
  3. Cf. Ov., Fast. II,561-564
  4. Ov., Fast. II,551-554
  5. Ov., Fast. II, 570