Sacra Bonae Deae

E Vicipaedia

Sacra Bonae Deae (ita nuncupata quia nomen verum Bonae Deae viros pronuntiare nefas erat) Romae quotannis mense Decembri in domo praetoris aut consulis alicuius a Vestalibus celebrabantur.[1] Altare (vel antrum)[2] deae foliis ornabatur.[3] Participes vinum sumpserunt.[4] Tibicinae ibi fuerunt.[5] Vestales pro populo Romano sacrificium obtulerunt.

De sacris 63 et 62 a.C.n.[recensere | fontem recensere]

Quae sacra qualemcumque masculini generis hominem spectasse nefas erat : itaque anno 62 a.C.n., ob irruptionem P. Clodii muliebriter vestiti, qui uxorem Caesaris dehonestavit, Vestales sacra instaurarunt.[6] Anno proximo (63 a.C.n.) illa sacra in domo consulis Ciceronis celebrata sunt, fortasse eo ipso die quo senatum de coniuratorum poenis consuluit (5 Decembris)[7]. Tum in altare flamma solito altius exarsit, quod omen consuli faustum visum est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cicero, Epistulae ad Atticum 1.12. Dio Cassius XXXVII.45. Plutarchus, Caesar 9.
  2. Iuvenalis, Satirae 6.328
  3. Macrobius, Saturnalia 1.12.25; Plutarchus, Moralia 268d
  4. Arnobius, Adversus nationes 5.18; Iuvenalis, Satirae 6.314-334; Lactantius, Divinae institutiones 1.22.11; Macrobius, Saturnalia 1.12.25; Plutarchus, Moralia 268e
  5. Cicero, De haruspicum responsis 44
  6. Cicero, Epistulae ad Atticum 1.13.
  7. Dio Cassius XXXVII,35.4. Plutarchus, Cicero XIX-XX.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • H. H. J. Brouwer, Bona Dea: The Sources and a Description of the Cult. Lugduni Batavorum: Brill, 1989. ISBN 90-04-08606-4
  • David Mulroy, "The Early Career of P. Clodius Pulcher: A Re-Examination of the Charges of Mutiny and Sacrilege" in Transactions of the American Philological Association vol. 118 (1988) pp. 155-178 (vide praesertim p. 170 nota 21)
  • H. S. Versnel, "The Festival for Bona Dea and the Thesmophoria" in Greece & Rome vol. 39, (1992) pp. 31-55


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.