Receptaculum aquae Kuibyshevskoë

E Vicipaedia
Receptaculum aquae Kuibyshevskoë vere ineunte prope Stauropolim ad Rha

Receptaculum aquae Kuibyshevskoë[1] (Russice Куйбышевское водохранилище) est receptaculum aquae in Russia, aquis Volgae fluminis impletum. Area receptaculi (6450 chm2) tertia a maxima in orbe terrarum est. In regione Samarensi, rebus publicis Tschuvaschia, Mari El, Tatarstania et in regione Simbiriensi situm est.

Nomen receptaculi a nomine Sovietico Samarae (quae inferius, quam receptaculum, ad Volgam stat) derivatum est. Pars receptaculi inferior nonnunquam mare Zhiguliense[2] (de montibus Zhigulis, qui in ripa receptaculi siti sunt), nuncupatur.

Moles ergasterii hydroelectrici in urbe Stauropoli ad Rha anno 1955 constructa est; receptaculum usque ad annum 1957 aqua implebatur.

Volumen receptaculi pleni 58 chm³ est, altitudo media 8 m, maxima autem 41 m.

Cama, Casanca, Coxaga Minor, Iunca, Sviaga et Utka flumina in receptaculum effunduntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs geographici et historici: Locus: 53°27′0″N 49°10′0″E • 2809071, 1268072 OpenStreetMap