Quintus Naevius Sutorius Macro

E Vicipaedia

Quintus Naevius Sutorius Macro (seu Quintus Naevius Cordus Sutorius Macro) (natus 21 a.C.n., mortuus 38 p.C.n.) fuit eques Romanus. Patria eius Alba Fucens erat. Tiberius imperator eum praefectum vigilum et anno 31 mense Octobri praefectum praetorium fecit, ut Lucio Aelio Seiano Tiberio suspecto succederet. Itaque Macro in Seiano evertendo maximas partes egit : nam epistulam Tiberii eum accusantem Romam attulit et consulibus tradidit, praetorianos in castra remisit et in eorum locum vigiles circa Curiam collocavit ; simul Seianum decepit dum tribuniciam potestatem ab imperatore ei conlatam adferre sese adfirmat ; ita Seianus securus damnationem suam praevenire nequivit. Mortuo quoque Seiano liberisque eius, in quaestionem familiam eius et amicos ceterosque fautores detulit et multos homines perdidit[1].

Nonnulli historici tradidere Macronem senis et aegri Tiberii neci operam dedisse[2], successionem Caligulae ut properaret. Cuius favorem per stupra uxoris, Enniae Thrasyllae, quoque sibi parasse et Suetonius[3] et Dio Cassius scribebant[4]. Certe Tiberii testamentum in senatu legit[5], a Caligula inritum factum dementiae causa. Nihilominus mox ex officio expulsus est anno 38 et praefectus Aegypti quidem factus, sed antequam in illam provinciam proficisceretur ad mortem "voluntariam" cum uxore coactus est[6] ab ingrato imperatore qui ei et alia et ipsum lenocinium uxoris ei obiiciebat ! Ex testamento in Alba Fucenti amphitheatrum aedificari iussit[7][8]. Praefectus praetorio Marcus Arrecinus Clemens ei successit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dio Cassius 58.9-12.
  2. Tacitus, Annales, VI 50,3;5; Cassius Dio, LVIII 28,3
  3. Caligula 12.
  4. Dio Cassius 58.28
  5. Dio Cassius 59.1
  6. Dio Cassius 59.10. Suetonius, Calig. 26. Philo, Legatio ad Gaium VI-VIII et X-XI.
  7. Ibi inscriptio dedicatoria duplex omnia eius nomina praebens inventa est. Textus (in capsam "EDCS-ID" imprime "EDCS-30301635"
  8. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c. 690.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • Fernand De Visscher, « La carrière et le testament d'un préfet du prétoire de Tibère », Bull. Lettres, Académie royale de Belgique, 1957( XLIII/5) ː 168-179