Quintus Lollius Urbicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Quintus Lollius Urbicus (et natus et mortuus ignoto anno) senator Romanus ac dux militum Romanus saeculi secundi erat.

Origo[recensere | fontem recensere]

Lollius homo novus ex oppido Tiddis in provincia Numidia natus erat. Ibi et familiae suae sepulchrum maximum exstruxit[1].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Fuit Quattuorvir viarum curandarum, tribunus militum Legionis XXII Primigeniae Moguntiaci, quaestor urbanus, legatus proconsulis Asiae, tribunus plebis et deinde praetor candidatus principis erat. Ultimis annis Traiani vel primis Hadriani erat. Annis 130 - 133 legatus Legionis X Geminae Vindobonae in provincia Pannonia Superiore erat. Tum legatus expeditioni Iudaici contra Barchochebatem interfuit. Anno 135 vel 136 consul suffectus erat. Annis 137 - 139 legatus Augusti pro praetore Germaniae Inferioris, 139 - 142 Britanniae erat. Ibi Britones vicit atque idcirco imperator proclamatus est. Annis 146 - 160 praefectus urbi Romae erat. Hoc magistratu fungens iudicium contra Iustinum Christianum duxit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. CIL VIII 6705
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 431 - 432