Castalius fons

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Castalius fons

Castalius fons[1] (Graece: Κασταλίη[2], Neograece: Κασταλία πηγή) vel simpliciter Castalia (-ae)[3] est fons in radicibus montis Parnassi prope Delphos scaturiens. Nomen trahit a nympha Castalia, quae Apollinem fugiens se in fontem praecipitavit. Antiquitate fons Apolloni Musisque sacer erat, quod Apollo ibi Python monstrum interfecerat.

Omnes hospites, sive Pythiis interfuturi sive ad oraculum consulendum progressi, ibi substiterunt, ut crines eorum lavarent. Poetae Romani, ut sibi ex aquis inspiratio poetica daretur, speraverunt.[4]

Fons demo Delphorum adhuc satis aquae ad usus publicos privatosque implendos suppeditat; qua opus non est torrens nomine Arcudorrema (Αρκουδόρρεμα) in vallem austro-orientalem delatus duobus chiliometris post in Plistum influit[5].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plinius maior, Naturalis historia 4,7
  2. Herodotus: Historiae 8.39.1
  3. Horatius, carm. 3,4,61
  4. Ovidius, Amores 1,15,36
  5. Situs ministerii cultus ad usum peregrinorum (Neograece)