Quintus Aelius Tubero

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Quintus Aelius Tubero (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus saeculo primo a.C.n. exeunte fuit. Filius Quinti Aelii Tuberonis iuris periti erat. Anno 17 a.C.n. XVvir sacris faciundis Ludis Saecularibus factus anno 11 a.C.n. consul ordinarius creatus est. Frater eius Sextus Aelius Catus, consul anni 4 erat, neptis Aelia Paetina, quae anno 28 Claudio imperatori nupsit[1]. Aeliae Paetinae frater adoptatus Lucius Aelius Seianus praefectus praetorio erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 171


Antecessores:
Marcus Valerius Messalla Barbatus Appianus et Publius Sulpicius Quirinius
Consul
11 a.C.n.
cum
Paullo Fabio Maximo
Successores:
Africanus Fabius Maximus et Iullus Antonius