Praefectura Libera

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Praefecturae Liberae

Praefectura Libera[1] est regio Helvetiae in in pago Argoviae in austro-orientem spectans. Hodie regio duorum districtuum Bremogarti et Murorum Praefectura Libera vocatur. Prius etiam regio circa Affoltern in pago Turici sic appellatus est. Bremogartum, Muri, Sins, Villmergen et Wohlen loci maximi momenti Praefecturae Liberae sunt, alia regio maxime habitata est regio circa Mutschellen.

Nomen linguis vernaculis[recensere | fontem recensere]

Theodisce: Freiamt sive antiquius Freie Ämter; Francogallice: Bailliages libres sive Offices libres vel etiam Francs-baillages; Italice: Baliaggi liberi sive Officii liberi; Lingua Rhaetica (Romanica): Contadis libers[2].

Historia[recensere | fontem recensere]

Tabula Praefecturae Liberae Argoviensis

Freiamt sive "Praefectura Libera" initio non regionem, sed societatem rusticorum liberorum valebat, qui iudicio subditi erant. Vox in regionibus ab Alamannis incultis (Nigra Silva, Helvetia media) invenitur.

Praefecturae Argoviae Medio Aevo Habsburgis regnantibus "liberae" erant, quod magistratus iurisdictione inferiore atque iure consuetudinis ab invicem soluti arbitratu suo decernebant.[3]

Territorium hodierni pagi Argoviae anno 1415 a Confoederatione Vetere occupatum est. Habsburgicis regnantibus Argovia in praefecturas divisa erat, qui etiam in Confoederatione Helvetica servatae sunt. Urbes Berna, Lucerna et Turicum quaeque partem praefecturarum occupatarum obtinuerunt, reliqua ab aliis locis, qui bello interfuerunt, communiter administrata sunt (ex quo Gemeine Herrschaft, i.e. Imperium Commune appellatum est). [4]

Anno 1803 Napoleo iussit, ut Praefectura Libera cum pago Argoviae in unum confunderetur. duo disctrictus (Bremogartum et Muri) facti sunt. Nomen Praefecturae Liberae in appellationem regionis mutatum est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Attestatio nominis: Aventinus, Johannes: Annalium Boiorum Libri VII. - Leipzig, 1710 - "ad hodiernum usque diem Praefecturae liberae ea regio nomen accepit"
  2. Fons nominum: GLOSSARIUM HELVETIAE HISTORICUM
  3. Vox «Freie Ämter», Lexicon Historicum Helveticum
  4. Adolf Gasser: Die territoriale Entwicklung der Schweizerischen Eidgenossenschaft 1291–1797. Sauerländer: Aarau 1932, p. 82s.