Bremogartum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
BREMOGARTUM

Bremgarten

Signum urbis

Notitiae
Pagus: Argoviae
Provincia: Bremogarti
Ambitus: 8.02km²
Numerus civium: 6247 (exeunte anno 2008)
Pars Helvetiae ab: circiter 1415
Lingua: Alemannica
Pagina domestica: www.bremgarten.ch
Municipii situs

Bremogartum[1] (Theodisce: Bremgarten), etiam Prima Guardia et Bremveartum appellatum, est oppidum Praefecturae Liberae Helvetiae, iuxta Rusam flumen.

Bremogarti 8000 civium habitant, in oppido pulchro et antiquo. In ecclesia decorata Catholica Romana Bremogarti, ossa Sancti Synesii, cuius benedictionem cives regionis Bremogarti etiam hodie amant, sita sunt.

In oppido quaternis annis est mercatus maximus: secunda feria paschali, secunda feria pentecostali, die Sancti Synesii, sabbato et dominica post diem Sancti Nicolai (Chrischchindlimärt). Unus ex iis ille Chrischchindlimärt (Mercatus Iesu pueri) maximus mercatus ante Nativitatis Domini Festum in tota Helvetia esse dictum est.

Bremogartum etiam districtus nominatur, cui Bremogartum est caput.

Ex Lexico universali[recensere | fontem recensere]

Pars antiqua Bremogarti

Scripsit Hofmann in Lexico Universali de Bremogarto oppido:[2]

BREMOGARTUM, vulgo Bremgarten, oppid. Helvetiorum, ad Ursum amnem, 15. mill. pass. ab aquis Helvetiis, Lucernam versus. Fuit olim civitas Romani Imperii, postea Habspurgicis, et qui ex his orti, Austriis Principibus paruit. A Sigismundo Imperatore cum Mellinga, Helvetiis, qui loca haec Imperii nomine A. C. 1415. occuparunt, oppignorata est: a quo tempore octo veter. Pagorum imperium agnoscit. Fortitudine insignes incolae. Missa hic imaginesque abolitae, A. C. 1529. Restitutae sunt A. C. 1531. Imperat vicis aliquot, quos vocant Cellae praefecturam, das Keller-amt: in qua tamen summum imperium et animadversio in capitis reos Tigurinis competit. Vide Stumpf. Chron. Helv. Simlerum, Guillimannum, etc.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
  2. [1], vox Bremogartum