Praeconium Communisticum
E Vicipaedia
Editio Germanica, Manifest der Kommunistischen Partei, Londinii edita, titulo litteris fractis scripto
Praeconium Communisticum[1], plenius Praeconium Communisticae Factionis (Germanice: Manifest der Kommunistischen Partei), est liber praeclarus a Carolo Marx et Friderico Engels anno 1847 scriptus, "anno Europaeo rerum novarum" (1848) editus.
Liber factus est magni momenti ad res hominum gestas, quod rerum novarum cupidis communismi afflatu utilis futurus erat.
In hoc libro, Marx argumentatus est omnes homines aequales esse. Proletariatui seu laboratoribus in capitalismum pugnandum esse iudicat.
Sententiae [recensere]
Sententiae libri clarissimae sunt:
- "Omnes status, omnia stantia exhalantur"[3] (in burganorum societate).
- "A compilatione commercio mundi, burgania productionibus omnium civitatium qualitatem cosmopolitanam davit. Contra voluntate reactionarismi, fontem nationalem ex industria pribavit."
- "Operarii patria carent."
- "Communista contemnet, suam intentionem vel opinionem occulare."
Notae [recensere]
- ↑ Cf. rogueclassicism; Gualterii Redmond Glossarium Anglico-Latinum
- ↑ Germanice: Proletarier aller Länder vereinigt euch, Anglice: Workers of all lands unite! (in Caroli Marx sepulcro scriptum).
- ↑ Germanice: Alles Ständische und Stehende verdampft, Anglice: All that is solid melts into air.