Pomacanthus semicirculatus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pomacanthus semicirculatus
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Actinopterygii
Ordo: Perciformes
Familia: Pomacanthidae
Genus: Pomacanthus
Species: P. semicirculatus
Binomen
Pomacanthus semicirculatus
(Cuvier, 1831)

Pomacanthus semicirculatus est marinus familiae Pomacanthidarum piscis. In oceanis Indico Pacificoque habitat, ubi ad 40 centimetra longus crescit.

Ferus ad 40 cm longus crescit. Principalis adulti color est olivaceus, lineis maculisque caeruleis signatus, facie fusca et flava diluta. Iuvenis est atrolazulinus, lineis albis caeruleisque dilutis.

P. semicirculatus in Mari Rubri, Oceano Indico ante litora Africae Australis Orientalisque, et in Oceano Pacifico occidentali ab Okinava ad Novam Caledoniam habitat, plerumque in scopulis curalii aquarum minus quam 25 m altarum. Algis vescitur.

In commercio aquariorum domesticorum interdum invenitur.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pomacanthum semicirculatum spectant.


Perciformes Haec stipula ad Perciformes spectat. Amplifica, si potes!