Pinna (genus)
E Vicipaedia
| Pinna | |
|---|---|
| Testa Pinnae nobilis et byssus | |
| Taxinomia | |
| Regnum: | Animalia |
| Phylum: | Mollusca |
| Classis: | Bivalvia |
| Ordo: | Pterioida |
| Familia: | Pinnidae |
| Genus: | Pinna Linnaeus, 1758 |
Pinna (Anglice pen shell) est cosmopolitum bivalvium familiae Pinnidarum genus, cui sunt testae magnae, elongatae, cuneiformes, quae usitate apice desuper stant in alveo maris ubi habitant, a rete filorum byssi adligatae.
Genus Pinna a genere Atrina sulco distinguitur, qui nacream? valvium regionem dividit, et loco cicatricis adductoris in dorsali testarum latere.
Typus generis est Pinna rudis.
Species generis planissime investigata est Pinna nobilis, quaedam pinnida Mediterranea, cui olim erat momentum ut primus serici marini fons.
Genus Pinna est antiquum, et in fossilibus Cretaceis invenitur.
Species [recensere]
- Pinna carnea Gmelin, 1791
- Pinna nobilis Linnaeus, 1758
- Pinna rudis
Bibliographia [recensere]
- Packard, Earl, et David L. Jones. 1965. Cretaceous Pelecypods of the Genus Pinna from the West Coast of North America. Journal of Paleontology 39 (1): 910–915 (September).
Nexus externus [recensere]
- Glossarium apud situm manandmollusc.net (Man and Mollusc)
| Haec stipula ad bivalve spectat. Amplifica, si potes! |