Matrix (pellicula)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Matrix
Matrix
1999
Moderator:
Fratres Wachowski
Factor:
{{{Factor}}}
Scriptor:
Fratres Wachowski
Fabula ab:
{{{Fabula ab}}}
Fundata in:
{{{Fundata in}}}
Primi Actores:
Keanu Reeves
Laurentius Fishburne
Carolina-Anna Moss
Hugo Weaving
Iosephus Pantoliano
Gloria Foster
Compositor:
Donaldus Davis
Editor:
{{{Editor}}}
Officina:
{{{Officina}}}
Digesta ab:
{{{Publicator}}}
Dies publicandi:
{{{Dies publicandi}}}
Duratio:
136 min.
Natio:
{{{Natio}}}
Lingua:
Anglica
Impensa:
{{{Impensa}}}
Venditio ex theatro:
{{{Venditio ex theatro}}}


Matrix est pellicula creata a "Fratribus Wachowski" anno 1999. Dystopiam, adversus Utopia, historiae hominum et technologiae monstrat.

De argumento[recensere | fontem recensere]

Thomas A. Anderson (Keanu Reeves) est artifex computatrorum, sed noctu est raptor computatrorum Morpheum (Laurentius Fishburne), caput sodalitatis mysticae, quaerens. Nomen arcanum Thomae est "Neo" (-onis).

Noctu computatrum Neonis nuntium accipit, dicens "Matrix te habet" (anglice The Matrix Has You). Etiam dicit "Leporem album sequere". Cliens Neonis et sua puella ad portam domi Neonis apparent, et Neonem quaerunt an se in tabernam sequi velit. Neo, qui leporem album in umero puellae videt, accipit. In taberna Neo a femina Trinitate (anglice Trinity) reperitur. Neo Trinitatem nescit, sed ea eum scit. Scit Neonem quaerere aliquid appellatum "Matrix."

Die proximo legati matricis (Anglice agents) ad Neonem laborantem veniunt. Morpheus ipse Neoni telephonat, eum ex aedificio profugere debere dicens, sed Neo non potest. A legatis variae res capiuntur. Legatus Smith (Anglice Agent Smith) de crimine Neonis in interrogatione cognoscit. Neo legatis clamat, sed os magice deliquescit. Neoni utensilium observandi in stomachum insertatur, tum repentino expergiscitur ceu somniavisset. Iterum Morpheus Neoni telephonat, quaerens si secum esse adhuc optatum Neonis sit. Morpheus Neonem "Unum" quem quaeravit esse dicit. Noctu Neo comitatum Morphei exspectet, idem eum in autocinetum nigrum (vel autoraedam) a Triniate trahit, ubi utensilium observandi legatorum violente removetur.

Fratres Wachowski

Denique Neo ad Morpheum ire potest, qui Neonem aliud medicamentum rubrum aut aliud caeruleum absorbere consciscere vult. Rubrum est e Matrice liberari et penite in "cavernam leporis" duci, caeruleum est in Matrice manere et in lecto suo expergisci. Neo illud rubrum absorbet.

Tunc in receptaculo mystico experigiscitur, tote nudus et debilis, ad mundum realem pervenerat. In cloacam, ubi paene aquis submergitur, trahitur. Machina volucris Morphei Nebucadnezar nominata eum servare potest. Tori sui debiles sunt nam eisdem numquam vere usus erat. Morpheus Neoni annum 2199, non annum 1999 esse dicit. Neo omnes cooperatores apud Nebucadnezarem consuescit. Morpheus eum in spatium vacuum ducit, ut eum in programmate computatri esse declarare possit, id nominat "Constructum". Usores omnem rem veniendam curare possunt, vestim, utensilia, arma. Tunc de bello hominum contra machinas narrare committit:

"Miseria hominum rescito Intellegentiae Artificialis principium habuisset, machinae natae essent. Eaedem inoboedientes exsistavissent, contra homines bellum gessissent. Homines solem fontem energiae machinarum obscuravissent, sed machinae tunc homines fontibus energiae usae essent. Matricem construxissent homines mundo et vita irrealibus pacatum."

Personae et Actores[recensere | fontem recensere]

Felicitas[recensere | fontem recensere]

Matrix $171,000,000 in CFA et $460,000,000 in mundo toto meruit. Pellicula tam faborabilis erat ut duae ceterae pelliculae facere liceret: Matrix Gravatus et Matrix Novae Res.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Matricem pelliculam spectant.


cine-stipula Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!