Roman numeral 10000 CC DD.svg

Citizen Kane

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Citizen Kane
Orson Welles ut Carolus Foster Kane
Orson Welles ut Carolus Foster Kane
Kane Civis
1941
Moderator:
Orson Welles
Factor:
{{{Factor}}}
Scriptor:
Orson Welles
Hermannus J. Mankiewicz
Fabula ab:
{{{Fabula ab}}}
Fundata in:
{{{Fundata in}}}
Primi Actores:
Orson Welles
Iosephus Cotton
Dorothea Comingore
Ruta Warrick
Everett Sloane
Georgius Coulouris
Raimundus Collins
Agnes Moorehead
Compositor:
Bernardus Herrmann
Editor:
{{{Editor}}}
Officina:
{{{Officina}}}
Digesta ab:
{{{Publicator}}}
Dies publicandi:
{{{Dies publicandi}}}
Duratio:
119 min.
Natio:
{{{Natio}}}
Lingua:
Anglica
Impensa:
{{{Impensa}}}
Venditio ex theatro:
{{{Venditio ex theatro}}}

Citizen Kane (Anglice; scilicet Latine Kane civis) est prima pellicula ab Orson Welles facta, anno 1941 in medium prolata. Orson Welles erat magna ex parte actor et moderator et auctor pelliculae. Pellicula de Carolo Foster Kane (Charles Foster Kane) eiusdemque ultimo verbo "Rosebud", quomodo intellegi debeat, fabulam narrat. Kane Civis inter celeberrimas pelliculas umquam factas adnumeratur.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Pellicula incipiente videtur insigne in quo NO TRESPASSING interdictio finium inscripta est. Insigne de ingenti porta ferrea pendens imminente luna per nebulam illustratur, et in summa porta quasi adumbratim ferrata videtur K littera. Porta remotam defendit arcem turritam. Hac nocte anni 1941 Carolus Foster Kane, magnatus diurnarius, in Xanadu arce sua moriens novissimum "rosebud" (nempe 'gemma rosea') verbum mussat. Deinde documentum pelliculare ostentatur quod de vita publica Caroli Kane breviter et officialiter narrat. Jerry Thompson, relator nuntiorum, ut veram naturam defuncti publica imagine velatam detegat, vitam huius privatam suscipit explorandam. Praesertim, quid "rosebud" illud significet, sciscitari aggreditur. Itaque Thompson amicos sociosque Caroli Kane percontatus demum imaginem arcani exprimit milionarii. Vita Caroli Kane velut resumptivis rerum gestarum imagunculis evolvitur.

Primo Thompson adit Susannam Alexander, secundam maritam Caroli Kane, quae tamen recusat quicquam narrare. Deinde privato usus tabulario Gualteri Parker Thatcher argentarii iam dudum mortui haec de pueritia Caroli Kane cognovit: Matrem anno 1871 argentifodinam necopinato nactam statuisse divitias ex fodina collectas ad filium educandum oportere adhiberi. Carolum ideo missum esse ad tutelam Gualteri Thatcher. Puerum denique videmus traha sua in nive relicta invito animo a parentibus suis discedentem.

Quibus cognitis rebus Thompson interrogat Bernstein negotiorum procuratorem Caroli Kane, dein Jedediah Leland amicum defuncti optimum, iterum Susan Alexander, denique Raymondum atriensem. Aliis insuper resumptionibus ostentatur, quomodo Kane adultus ad negotium diurnarium edendasque ephemerides "luteas" se applicaverit. Protervis enim actionibus gubernationem New York Inquirer ephemeridis Novoeboracensis sibi adeptus omnes sibi diurnarios optimi generis conduxerat, nempe ex Chronicle aemula ephemeride capessitos. Etiam ephemeridum vendendarum causa bellum conflaverat inter Hispanos et Americanos gerendum. Quomodo de potentatu politico contenderit, compluribus testimoniis resumptivis demonstratur. Itaque primae exponuntur nuptiae, quas cum Aemilia Monroe Norton, nepte praesidis CFA conciliaverat, nec de gubernandi Novi Eboraci ambitione tacetur. At in adulterio Susannae Alexander cantatricis mediocris deprehensus et matrimonium amiserat et ambitionem gubernandi sibi corruperat. Deinde divortio facto Susannaque secum matrimonio coniuncta Kane in Floridam immigraverat et omnem operam in Xanadu arce navare inceperat.

Compluribus interrogationibus factis Thompson denique in eum locum est adductus, ut se frustra omnes conatus cepisse confiteatur: Non contigisse sibi, ut novissimi verbi rosebud aenigma solvisset. Itaque cum aliis nuntiorum relatoribus magna in aula lapidea Xanadu arcis se praeparat ad proficiscendum. Locus refertus est sercinariis corbibus supellectilium artisque operum plenis. Thompson aliis nuntiorum relatoribus "At nihilo minus" inquit "equidem non credo cuiusdam hominis vitam uno verbo illustrari posse." Machina cinematographica corbibus in aula perlustratis traham invenit quam Kane puer coactus erat in nive relinquere in tutelam Gualteri Thatcher abductus. In traha enim lamina videtur interrasilis nomen Rosebud habens. Postremo viros videmus scruta in fornacem iactantes. Raymondus atriensis viris "Etiam istud purgamen" inquit "in ignem iactate!" Ita Rosebud quoque flammis consumitur – ipsum testimonium felicitatis puerilis uno ictu confractae.

Gravitas[recensere | fontem recensere]

Multis novis artibus cinematographicis pellicula usa est:

  • Profundus focus- ars quae ubique focum camerae creat ut omnia animum advertat.
  • Demissa declinatio camerae- ars quae cameram sub actorem aut actricem ponit ut actor maximus videatur. (vide: inquadratura)
  • Fulmineum mixtum- ars quae continuum sonitum in duro transitu componit ut transitus durus esse teres videatur.

Fama[recensere | fontem recensere]

Civis Kane "optimam pelliculam umquam" a multis, in primis ab Americanarum Pellicularum Institutione (Anglice American Film Institute vel AFI), appellata est.

Fontes Fabulae[recensere | fontem recensere]

Fabula pelliculae essentialiter vita Gulielmi Randolphi Hearst, clarissimi praeconis, inspiratur. Personam Caroli Foster Kane conjunctionem esse Gulielmi Randolphi Hearst et Orsonis Welles credere licet. Verbum Rosebud esse nomen quod Gulielmus Randolphus Hearst clitori suae puellae dabat dicitur.[1][2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Remembering Orson Welles, 1989, Gore Vidal, The New York Review of Books (Anglice)
  2. Gore Vidal's reply to a Letter to the Editor, defending Remembering Orson Welles (Anglice)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]