Paulus Sacher

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Paulus Sacher (28 Aprilis 190626 Maii 1999) fuit conductor et patronus Helveticus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Sacher a Felice Weingartner et aliis doctus est. Anno 1926, Orchestram Cameratam Basiliensem condidit, quae repertorium recens (saeculi vicensimi) et praeclassicum (medii saeculi duodevicensimi) adiuvit. Sacher Turici anno 1941, Collegium Musicum (Turicense) condidit.

Divitissimus mandavit ut multi compositores notissimi ei opera componerent, inter quos Inguarus Stravinsky (qui ei Concertum in D concessit), Bela Bartók (Divertimentum pro Chordis, Sonata pro Duobus Clavilibus et Percussione, Quadricinium Chordarum 6, et Musica pro Chordis, Percussione, et Celesta), Bohuslav Martinů (multa opera, inter quae Concertus Duplex, Concertus cameratus, etc.), Arthurus Honegger (multa opera, inter quae suae symphoniae secundae et quartae, Deliciae Basilienses appellata), Franciscus Martin (sex opera, inter quae Petite Symphonie Concertante), Paulus Hindemith, Ioannes Werner Henze, Ricardus Strauss, Elliott Carter, Witold Lutosławski (Variationes Sacheranae, Concertus Duplex, Series 2, etc.), Henricus Dutilleux, et Harrison Birtwistle.

Petrus Boulez pro nonagensimo die natali Sacherano Sur Incises composuit, opus quod Praemium Grawemeyeranum deinde abstulit. Boulez Operi Fundato Pauli Sacher omnem suum thesaurus (inter quem adumbrationes) legavit. Henze suam Symphoniam Decimam memoriae Sacheranae consecravit, qui eam mandaverat sed obiit compositione non iam confecta.

Anno 1983, Sacher omnes artis possessiones Stravinskianas lucratus est.[1] Opus Fundatum Pauli Sacher (Theodisce Paul Sacher Stiftung), in Platea Cathedralis in media urbe Basilia situm, unam ex mundi conlectionibus musicis maximi momenti custodit. Sacher ipse plurima operis fundati manuscriptorum coemit, quae integras nonnullorum compositorum magni momenti saeculi vicensimi conlectiones comprehendunt, inter quos Webern, Lutosławski, Ligeti, et Boulez. Anno 1997, Academia Musica Cracoviensis doctoratum honoris causa ei concessit.[2]

Postquam Maiam Stehlin, viduam Emanuelis Hoffmann heredemque Hoffmann–La Roche, societatis medicamentorum pharmaceuticorum, anno 1934 duxerat, mundi tertius a divitissimo vir decennio 200 existimatus est; tempore mortis, divitissimus vir Europaeus in variis libris editis dicebatur. Mortuus est anno 1999, anno nonagensimo tertio aetatis suae.

Fortasse sua optima perfunctio, per discum monophonicum societatis Columbiae medio decennio 196 conservata, est Symphonia in D maiore, op. 18, no. 4 Ioannis Christiani Bach, omnino tranquillitate, elegantia, suavitate distincta, serena modorum galant praeclassici (in thema rondo prima et ultima) et mollioris (in medio episodio canonico in D minore) mixtura.

eSACHERe[recensere | fontem recensere]

Pro septuagensimo die natalis Sacherano, duodecim compositores amicique Sacherani—Conradus Beck, Lucianus Berio, Petrus Boulez, Beniaminus Britten, Henricus Dutilleux, Wolfgangus Fortner, Albertus Ginastera, Cristophorus Halffter, Ioannes Werner Henze, Henricus Holliger, Nicolaus Huber, Witold Lutosławski—a Mstislav Rostropovich cellista Russico mandati sunt ut compositiones pro violoncello solo componerent, eius nomine notis musicis perscripto—eS, A, C, H, E, Re—notis quae thema, genus cryptogrammatis musici, constituunt. Multa in concentu Turici die 2 Maii 1976 dato perfuncta sunt; totum autem propositum eSACHERe Pragae Maio 2011 a František Brikcius cellista Cechico primum divulgatum est.

Compositor Compositio
Conradus Beck Für Paul Sacher : Drei Epigramme für Violoncello solo
Lucianus Berio Les Mots sont allés
Petrus Boulez Messagesquisse, pour 7 violoncelles
Beniaminus Britten Tema "Sacher"
Henricus Dutilleux Trois Strophes sur le nom de Sacher
Wolfgangus Fortner Zum Spielen für den 70. Geburtstag : Thema und Variationen für Violoncello Solo
Albertus Ginastera Puneña n° 2, op. 45
Cristophorus Halffter Variationen über das Thema eSACHERe
Ioannes Werner Henze Capriccio per Paul Sacher
Henricus Holliger Chaconne, für Violoncello Solo
Nicolaus Huber Transpositio ad infinitum
Witold Lutosławski Sacher-Variationen

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "The Founder": Chronologia, Paul Sacher Foundation.
  2. [1].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]