Nicander Colophonius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Nicander Colophonius fuit poëta didacticus Graecus qui vixit saeculo secundo a.C.n..

Nicander natus est Colophone in Ionia. De vita pauca certa, cetera dubia sunt: iam ab antiquo testium deest concordia, nam Nicander alter Ionicus poëta fuisse videtur superiore saeculo, a quibusdam avus iunioris habitus, sic ut quaedam nescimus scripta utri Nicandro seniori an iuniori referenda sint. Iuniori quidem attribuitur Hymnus ad Attalum III, qui a 138 a.C.n. usque ad 133 a.C.n. Pergamo regnavit, quam ob rem ille Nicander auctor saeculo secundo a.C.n. vixisse putatur. Cuius ipsius duo integra habemus opera:

  • Alexiphármaka (Ἀλεξιφάρμακα), poëma didacticum 958 hexametrorum de morsibus veneficis ferorum animalium ed de remediis;
  • Theriaká (Θηριακά), poëma didacticum 630 hexametrorum de generibus venenorum remediorumque.

Opera perdita[recensere | fontem recensere]

  • Georgiká (Γεωργικά), poëma duorum librorum de agricultura, e quo versus centum nobis tradidit Athenaeus Naucratita;
  • Heteroioúmena (Ἑτεροιούμενα), poëma de metamorphosesi;
  • Melissourgiká (Μελισσουργικά), poëma de apicultura;
  • Opera poëtica nonnulla de rebus medicis.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • G. Pasquali, I due Nicandri (1913) in Scritti filologici, I, pp.340-387, Florentiae 1986;
  • H. White, Studies in the poetry of Nicander, Amstelodami 1987.