Latinitas bona

Ova taricha

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Plures species ovorum tarichorum

Ova taricha[1] sunt cuppedia ex ovis Mugilium (et praecipue speciei Mugilis cephali), sale conspersis, valde compressis et sic sub cera servatis. Praeparatio huius cibi depingitur in muris pictis Aegyptiis antiquis; nomen autem in lingua Aegyptia incognitum est. De ovis tarichis primum legimus apud Simeonem Seth scriptorem Byzantinum saeculi decimi, qui ὠοτάριχα (ootaricha) nociva esse et omnino fugienda asseverat.[2] Permulti autem id praeceptum aut ignorant aut reiciunt. Inter alios Samuel Pepys anno 1661 narrat:

We stayed talking and singing and drinking of great draughts of Clarret and eating botargo and bread and butter till 12 at night, it being moonshine. And so to bed—very near fuddled.
– Samuel Pepys, Diary diei 5 Iunii 1661.
Ibi remanentes colloquimur et canimus et Burdigalense largis haustibus bibimus et ova taricha cum pane butyroque edimus usque ad mediam noctem, luna relucente; inde in cubilia imus—iam iam vinolenti.
– convertit Vicipaedia

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ova tarycha (Platina, De honesta voluptate et valetudine (1475)); Anglice botargo.
  2. Simeon Seth, De proprietatibus alimentorum p. 125 Langkavel.