Latinitas bona

Iosephmaria Escrivá

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iosephmaria Escrivá
Coat of arms of Josemaría Escrivá

Iosephmaria Escrivá de Balaguer,[1] nomine Iosephmaria Escrivá late notus, Iosephus Maria Iulianus Mariano Escrivá de Balaguer et Albás natus (19021975), fuit Hispanicus in Ecclesia Catholica Romana presbyter et Praelaturae Operis Dei conditor, atque est Sanctae Romanae Ecclesiae sanctus, a Papa Ioanne Paulo II anno 2002 in album sanctorum inscriptus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus est Barbastri in Hispania anno 1902, ordinatus est sacerdos anno 1925. Die 2 Octobris 1928 Opus Dei condidit, eoque novam in Ecclesia aperuit viam qua viri et feminae cuiuslibet condicionis vocationem Christianam, suas navitates in mundo sanctificantes, plene viverent: Opus Dei anno 1982 in praelaturam personalem erectum est. Praedicatione atque scriptis plurimum ad fideles laicos conscios reddendos peculiaris ipsorum missionis ecclesialis contulit. Mortuus est Romae die 26 Iunii 1975. Die 17 Maii 1992 a Ioanne Paulo II beatificatus est. Die 6 Octobris 2002 ab ipso Pontifice inter Sanctos adnumeratus est.

Opera litteraria Iosephi Mariae Escrivá de Balaguer[recensere | fontem recensere]

Multos libros scripsit sanctus Iosephmaria:

Exscriptus homiliae sancti Iosephmariae Magnitudo vitae ordinariae[recensere | fontem recensere]

Estote persuasi: non habebitis plerumque possibilitatem praestandarum fortiarum splendidissimarum praesertim quoniam vulgo occasio non adest. Vice versa, opportunitates non absunt probandi amoris Christi in parvis rebus, in quo normati est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [1].