Ocha

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ocha (Graece: Όχη) est est mons Euboeae 1398 metrorum. Meridiana in insula ab urbe Carysto usque ad promunturium Caphereum ("Capo d'Oro" / Κάβο ντόρο) patet, ubi classis Graeca a Troia rediens periisse traditur. Fabula localis hic Iovem Iunonem in matrimonium duxisse vult. Mons Ocha imprimis notus est ob aedificia antiqua magnis lapidibus factis, quae ab incolis δρακόσπιτα (domus draconum) appellantur. Maxime insigne eorum summo in monte Ocha exstructum est, alia nota Styris inveniuntur. Sunt, qui haec aedificia templa Dryoporum (incolarum insulae ante adventum Graecorum) fuisse putent, sed potius erant stationes militares aut casae eorum, qui in marmorum lapicidinis laboraverunt.[1]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vox Oche, in: Siegfried Lauffer (Ed.): Griechenland. Lexikon der historischen Stätten. Von den Anfängen bis zur Gegenwart. Augustae Vindelicorum 1999.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]