Styra

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de demo Graeco in Euboea sito explicat. Si urbem Austriacam quaeris, vide Styra (Austria Superior).
Styra
Nomen vernaculare Στύρα
IPA []
Regio Graecia Media
Unitas regionalis Euboea
Demus Carystus
Numerus incolarum 2840
(census anni 2010[1])
Latitudo 38° 3' N
Longitudo 24° 19' E
Cursuale
Situs Styrorum in Graecia
Styra (Greece)
Styra
Styra

Styra (Graece: Στύρα) est vicus et pristinus demus Euboeae (Δήμος Στυραίων) in Graecia 2840 incolarum (status: 2010). Ab administratione reformata anno 2011 (vide: Libellus Callicratis) pars est Carysti demi, cuius est "unitas popularis" (δημοτική ενότητα).[2]

Historia[recensere | fontem recensere]

Hodie duo sunt vici (Nova et Vetera Styra), inter quos urbs antiqua homonyma iacebat. Iam ab Homero commemoratus[3] primi nuntii historici a tempore Persici belli repetunt. Tempore Romano Styra (una cum Carysto) ob Marmor Carystium nota erant; lapicidinae antiquae adhuc visi possunt. Prope lapicidinas sunt casae "δρακόσπιτα" (i.e. domus draconum) vocatae magnis saxis (monolithis) aedificatae, quae autem non erant sacra antiqua, ut putabatur, sed dormitoria eorum, qui in lapicidinis laboraverunt.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut in Libello Callicratis (2010) mense Maio anni 2010 a ministerio rerum domesticarum Graeciae edito invenitur.
  2. Lex Callicratis Ministerium rerum domesticarum Graeciae
  3. Ilias 2,539: οἵ τε Κάρυστον ἔχον ἠδ᾽ οἳ Στύρα ναιετάασκον
  4. Vox Styra, in: Siegfried Lauffer (Ed.): Griechenland. Lexikon der historischen Stätten. Von den Anfängen bis zur Gegenwart. Augustae Vindelicorum 1999.