Caphereas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Caphereas
Nomen vernaculare Στύρα
IPA []
Regio Graecia Media
Unitas regionalis Euboea
Demus Carystus
Numerus incolarum 1013
(census anni 2010[1])
Latitudo 38° 7' N
Longitudo 24° 34' E
Cursuale
Situs Caphereae in Graecia
Caphereas (Greece)
Caphereas
Caphereas

Caphereas (Neograece: Καφηρέας), olim Caphareus sive Caphereus (Καφηρεύς), est pristinus demus Euboeae in Graecia 1013 incolarum (status: 2010), qui nomen a promunturio Caphereo prope sito traxit. Sedes demi fuit Amygdalea. Ab administratione reformata anno 2011 (vide: Libellus Callicratis) pars est Carysti demi, cuius est "unitas popularis" (δημοτική ενότητα).[2]

Ad promunturium Caphereum, quod est acutis scopulis periculosissimum, classis Graeca Agamemnone duce a Troia rediens a rege Euboeae Nauplio, ut filium Palameden a Graecis interfectum ulcisceretur, allecta est, ubi naufragio periit.

Hodie promunturium etiam nomine "Capo d'Oro" (Κάβο ντόρο, promunturium aureum) notum est.

Temporibus Dominii Nigropontis Arbanitae Caphereae et aliis insulae meridianae locis sedes collocaverunt,[3] quorum lingua adhuc auditur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut in Libello Callicratis (2010) mense Maio anni 2010 a ministerio rerum domesticarum Graeciae edito invenitur.
  2. Lex Callicratis Ministerium rerum domesticarum Graeciae
  3. Vacations in Greece (Anglice, Neograece)