Obeliscus Philensis (OGI 137)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Obeliscus Philensis iuxta villam Kingston Lacy erectus

Obeliscus Philensis unus est e duobus quos inter ruinas Philarum in Aegypto Superiore anno 1815 Gulielmus Ioannes Bankes repperit. Bankes in lateribus huius obelisci inscriptiones repperit, quarum una characteribus hieroglyphicis Aegyptiis exarata est, altera (hodie notationibus OGI 137-139 recognita)[1] sermone Graeco. In capsis inscriptionis Aegyptiae, e comparatione textus Graeci, Bankes se recognoscere putavit nomina Ptolemaei et Cleopatrae; quod postea confirmaverunt Thomas Young et Ioannes Franciscus Champollion. E litteris alphabeticis ita notis Champollion interpretationem linguae Aegyptiae antiquae persecutus est quam e studiis tabulae Rosettanae auspicaverat.

Inscriptio petitionem sacerdotum denotat responsumque a rege Ptolemaei VIII Euergetae reginisque Cleopatra II et III anno 118/117 a.C.n. missum. Inscriptio Graeca sic incipit: "Regi Ptolemaeo et reginae Cleopatrae sorori et reginae Cleopatrae uxori, deis benefactoribus, salvere iubent sacerdotes magnae deae Isidis Philenses ..."[2]

Obeliscum Bankes e Philis mox removere iussit et in paradiso villae suae Kingston Lacy Dorcestriae erexit, ubi et hodie videtur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Etiam "SB 8396; Lenger, C. Ord. Ptol., 51 f.; A. Bern., 19"
  2. M. Uhlemann, Inscriptionis Rosettanae hieroglyphicae decretum sacerdotale (1853) p. 20 Textus

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Edwyn R. Bevan, The House of Ptolemy (Londinii: Methuen, 1927) pp. 322-323 Textus
  • E. A. Wallis Budge, The decrees of Memphis and Canopus (3 voll. Londinii: Kegan Paul, 1904) vol. 1 pp. 139-159 Paginae selectae
  • Erik Iversen, Obelisks in exile. Vol. 2: The obelisks of Istanbul and England (Copenhagen: Gad, 1972) pp. 62-85
  • T. G. H. James, Egyptian antiquities at Kingston Lacy, Dorset: the collection of William John Bankes. San Francisco: KMT Communications, 1993-94
  • Stephanie Roberts, "The Real Cleopatra's Needle" in Ancient Egypt (Dec. 2007/Jan. 2008)
  • Anne Sebba, The exiled collector: William Bankes and the making of an English country house. Londinii: John Murray, 2004