Cleopatra II (regina Aegypti)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Cleopatra II (Graece: Κλεοπάτρα) fuit regina Aegypti. Nata est anno 185 a.C.n., mortua 116 a.C.n.. Fuit filia Ptolemaei V et Cleopatrae I. Anno 175 a.C.n. fratri suo Ptolemaeo VI nupsit et quattuor liberos peperit: Ptolemaeum VII Eupatorem, Cleopatram Theam, Cleopatram III filiumque ignoti nominis.

Post mortem mariti anno 145 a.C.n. fratri secundo, Ptolemaeo VIII nupsit, qui anno 142 a.C.n. eius filiam, nepotem suam Cleopatram III in matrimonium duxit et eam consortem regni fecit. De hac re irata Cleopatra II anno 132 a.C.n. bellum civile contra Ptolemaeum VIII movit, sed anno 124 a.C.n. cuncti regentes Aegypti reconciliati sunt. Paulo post mortem Ptolemaei VIII anno 116 a.C.n. ipse mortem obiit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]