Torro

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Torro Sexonensis.

Torro[1] seu turro (Valentiane: torró; Hispanice: turrón) est species iberica nucati, praecipua regionium Lucenti et Valentiae, sed etiam invenitur in Italia (torrone) et in America Meridionale. Editus est torro saepissime in Natale Christi. Confieri solet ex mixtura mellis, sacchari (12%) et albuminis, amygdalis frixis et fractis tritisve (66%) inducta, saepissime in forma tabellae aut circelli ficta.

Aliae urbes alios torrones parant. Praeclarissimi sunt:

  • Turro Sexonensis seu blandus: massa olei, mellis, sacchari, albuminis et amygdalae tritae, in forma lateris blandi et facilis essu.
  • Turro Lucentinus seu durus: glaeba compacta amygdalae integrae in massa dura albuminis, mellis, et sacchari.
  • Turro Sucronensis seu catti: ex maizio sufflato et melle cocto.
  • Turro Agramontinus

Insulis autem Philippinis, turon indicat bananam saccharo fusco inductam in tracta involutam et frictam (et similia tragemata).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad torronem spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)