Novientum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Novientum

Novientum[1] (Francogallice Ebersmunster, Germanice Ebersmünster, Alemannice Awerschmínster) est commune 435 incolarum (anno 2008) praefecturae Rheni Inferioris in Franciae orientalis regione Elisatia, ad flumen Illa situm. Nomen Germanicum Ebersmünster a Ebersheimmünster derivatur, id est monasterium (abbatia) Ebersheim, vici vicini. Haec abbatia, manifeste anno 667 a duce Elisatiae Adalrico condita, fuit una ex celebrissimis Elisatiae. Ecclesia abbatialis praesens, generis Baroci, initio saeculi 18 aedificata est.[1]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Jacques Baquol, L'Alsace ancienne et moderne, ou, Dictionnaire topographique, historique et statistique du Haut et du Bas-Rhin, 13e éd. (Strasbourg: Salomon, 1865), p. 123.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Novientum spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!