Ebersheim

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ebersheim[1] sive Ebrotheim[1] est commune 1854 incolarum (anno 1999) praefecturae Rheni Inferioris in Franciae orientalis regione Elisatia. Prope vicum abbatialem Novientum (Ebersmunster) situm est. Germanice nomen Ebersheim 'domum apri' significat. Secundum historiam, in vicinitate aper vulneravit Sigibertum, filium Dagoberti II. Dagobertus, salutem filii precibus Arbogasti, episcopi Argentoratensis attribuens, episcopatui terras Rouffach et palatium Isenburgum donavit.[1]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Jacques Baquol, L'Alsace ancienne et moderne, ou, Dictionnaire topographique, historique et statistique du Haut et du Bas-Rhin, 13e éd. (Strasbourg: Salomon, 1865), p. 123.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ebersheim spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!