Lycorias (Nereis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nereides cum Tritone ad matrimonium Poseidonis et Amphitrites properant

Lycorias in mythologia Graeca fuit Nereis, filia Nerei dei marini, e Doride genita, secundum Hyginum in libro "Fabulae" inscripto,[1] qui hoc nomen e textu Georgicon Vergilii sine dubio dempsit; Vergilius enim eam inter sectatrices Cyrenes enumeraverat, scilicet Drymo, Xantho, Ligea, Phyllodoce, Cydippe, Lycorias, Clio, Beroe, Ephyre, Opis, Asia, Deiopea, Arethusa. Lycorias "flava" a poëta describitur et "tum primos Lucinae experta labores".[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hyginus, Fabulae praefatio 8
  2. Vergilius, Georgica 4.339-340