Latinitas nondum censa

De Vermis Mysteriis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cthulhu sketch by Lovecraft.jpg
Haec est pagina de
Cthulhui Mythis.

Si vis, collabora nobiscum apud Opus:Lovecraft.

De Vermis Mysteriis est fictus artium magicarum liber, quem Robertus Bloch scriptor Americanus excogitavit et cuius mentionem hic et illic fecit Howardus Phillips Lovecraft in suis fabulis de Cthulhui Mythis.

Inventio[recensere | fontem recensere]

Libri primum mentio facta est in The Shambler from the Stars, Roberti Bloch fabula anno 1935 edita. Fabulae persona legit capitulum libri quo facto casu extradimensionalis horror ciitur.?

Titulum Latinum Lovecraft Roberto Bloch proposuit qui primum titulum Anglicum Mysteries of the Worm habebat. Lovecraft etiam Latinum citationis carmen praebuit quod est "Tibi, magnum Innominandum, signa stellarum nigrarum et bufaniformis Sadoquae sigillum." Sadoqua vel Tsathouggua est quoddam animal supernaturale.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!