Ioannes Dee

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Johannes Dee Anglus Londinensis Aet. suae 67.

Ioannes[1] seu Iohannes Dee,[2] (natus Londinii 13 Iulii 1527; iuxta Mortlake Surriae mortuus anno 1608/9), alumnus Collegii S. Iohannis apud Cantabrigienses, fuit mathematicus, astronomus, astrologus, geographus Britannicus et consiliarius Elisabethae I reginae. Magnam partem vitae suae alchemiae, divinationi et philosophiae Hermeticae dedicavit, varicus inter scientiam et magicam. Socius fuit Collegii Trinitatis Cantabrigiensis.

Homo doctissimus, pauco maior viginti annis natus acroases magnis turmis discipulorum dabat apud Universitatem Parisiensem. Ardens mathematicorum provector, astronomus magnae dignitatis, et vir navigationis peritissimus, qui multos docuit magna pro Anglia terrarum inveniendarum itinera ducturos. Simul se magicae Christianae angelicae et philosophiae hermeticae condederat, et his studiis tertiam partem ultimam vitae suae quasi devovit. In iudicio Dee, et complurium coaevalium, haec illa non contradicebant, sed duas partes unius rerum intellegendarum systematis componebant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita saepius apud se, e.g. in frontispicio Monadis Hieroglyphicae (1564): "Monas Hieroglyphica Ioannis Dee, Londinensis"
  2. Vide imaginem.