Natalis de Comitibus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Natalis Comes
Natus 1520
Mediolanum
Obiit 1582

Natalis de Comitibus seu Natalis Comes vel Comitum (Italiane Natale Conti[1]; Francogallice Noël le Comte[2]; Graece Νατάλιος τῶν Κομίτων[3]; natus c. 1520; mortuus 1582[4]) fuit mythographus et interpres textuum Graecorum.

Natalis de Comitibus Mediolani natus est[5] sed se Venetus praetendit, seu e stirpe Veneto ortus, seu Venetiis longe moratus; ibi enim omnia opera sua edita sunt. Versio Deipnosophistarum Athenaei anno 1556 divulgavit Ferdinandoque (eo tempore rege Romanorum, mox imperatore) dicavit. Libri Mythologiae rege Francico Carolo IX dicavit.

Index

Opera [recensere]

Versiones [recensere]

  • Augustarum imagines aereis formis expressae; vitae quoque earundem breuiter enarratae, signorum etiam quae in posteriori numismatum efficta sunt, ratio explicata ab Aenea Vico Parmenese
  • Athenaei Dipnosophistarum sive Coenae sapientium libri XV Natale de Comitibus Veneto nunc primum e Graeca in Latinam linguam vertente. Venetiis apud Andream Arrivabenum, 1556; Basileae: Henrichus Petrus, 1556; Parisiis: Franciscus Barptolomaeus Honoratus, 1556; Lugduni, 1556 De editione Basiliensi
  • Alexandri Sophistae De figuris sententiarum ac elocutionum; Natale de Comitibus Veneto interprete. Venetiis: apud Sanctum Guerrinum, 1557
  • Demetrii Phalerei De oratione, sive De modo dicendi; Natale de Comitibus Veneto interprete. Venetiis: apud Sanctum Guerrinum, 1557
  • Hermogenis Tarsensis philosophi ac rhetoris acutissimi De arte rhetorica praecepta; Aphtonii item sophistae praexercitamenta; nuper in Latinum sermonem versa a Natale de Comitibus Veneto. Basileae: apud Petrum Pernam [c. 1560?]

Notae [recensere]

  1. Sic in titulo versionis Italianae Historiarum (1589).
  2. Sic in versione Francogallica Mythologiae (1627).
  3. Sic in titulo carminis eius De horis.
  4. Bancroft-Marcus (2000) pp. 55, 62.
  5. Natalis Comes, Mythologia 3.17 (cf. p. 205).

Bibliographia [recensere]

  • Natale Conti, Mitología, translation with notes and introduction by Rosa María Iglesias Montiel and Maria Consuelo Álvarez Morán (Universidad de Murcia, 1988). In Spanish. Navigate table of contents to download chapters.
  • Rosemary Bancroft-Marcus, "A Dainty Dish To Set Before a King: Natale de' Conti's translation of Athenaeus' Deipnosophistae" in David Braund, John Wilkins, edd., Athenaeus and his world: reading Greek culture in the Roman Empire (Iscae Dumnoniorum: University of Exeter Press, 2000. ISBN 978-0-85989-661-0) pp. 53–76.
  • Maria Consuelo Álvarez Morán, Rosa María Iglesias Montiel, "Natale Conti, estudioso y transmisor de textos clásicos" in Los humanistas españoles y el humanismo europeo (Murcia, 1990) pp. 33–47.
  • Maria Consuelo Álvarez Morán and Rosa María Iglesias Montiel, "Algunas lecturas de textos latinos en la Mythologia de Natalis Comes," Cuadernos de Filología Clásica 20 (1986) 31–39, full text downloadable.
  • Maria Consuelo Álvarez Morán, Rosa María Iglesias Montiel, "Isacius en la Mythologia de Natalis Comes", Euphrosyne 31 (2003) 395–402.
  • Virgilio Costa, "I frammenti di Filocoro tràditi da Boccaccio e Natale Conti", in E. Lanzillotta (ed.), Ricerche di Antichità e Tradizione Classica (Edizioni TORED, Tivoli [Roma], 2004), pp. 117–-147.
  • Virgilio Costa, "Natale Conti e la divulgazione della mitologia classica in Europa tra Cinquecento e Seicento", in E. Lanzillotta (ed.), Ricerche di Antichità e Tradizione Classica (Edizioni TORED, Tivoli [Roma], 2004), pp. 257–311.
  • Virgilio Costa, "«Quum mendaciis fallere soleat». Ancora sui frammenti della storiografia greca tràditi da Natale Conti", in C. Braidotti - E. Dettori - E. Lanzillotta (eds.), οὐ πᾶν ἐφήμερον. Scritti in memoria di Roberto Pretagostini, vol. II (Università di Roma Tor Vergata, 2009), pp. 915–925.
  • Rosa María Iglesias Montiel and Consuelo Álvarez Morán, "Los manuales mitológicos del Renacimiento", Auster 3 (1998). 83–99.