Nadja Tiller

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Nadja Tiller (nata 16 Martii 1929 Vindobonae) actrix Austriaca est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Postquam scholam anno 1948 absolvit, Tiller ab anno 1945 Vindobonae arte histrionis studebat. Anno 1949 pulcherrima Austriaca (Miss Austria) electa est. Ab eodem anno actrix pelliculis permultis agebat et cum notissimis actoribus ut Iulio Brynner, Roberto Mitchum, Rod Steiger, Ioanni Paulo Belmondo, Ioanni Marais, Ioanni Gabin atque Curd Jürgens.

Anno 1956 Gualterio Giller nupsit. Uxor eius ad mortem mariti anno 2011 mansit. Filiam (natam 1959) et filium (natum 1964) habuerunt. Cum Giller etiam multis pelliculis atque emissionibus televisionis agebat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]