Mologa (urbs)

E Vicipaedia
Wikidata Mologa (urbs)
Res apud Vicidata repertae:
Mologa (urbs): insigne
Mologa (urbs): insigne
Civitas: Unio Sovietica, Imperium Russicum, Regnum Russicum, Russia
Locus: 58°11′59″N 38°26′28″E
Numerus incolarum: 7 064
Zona horaria: UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Regio Iaroslaviensis, Mologskij County, Mologsky raion

Vide etiam paginam discretivam: Mologa (discretiva)

Mologa[1] (Russice Молога) fuit urbs Russiae, quae ad Volgam in ostio Mologae fluminis stabat et anno 1941 destructum erat, ut locus anno 1946 aquis receptaculi Piscariani inundatum esset. Incolas circa 6100 anno 1941 ante inundationem et 7604 anno 1896 habuit.

Historia[recensere | fontem recensere]

A saeculo XII vel XIII notum est. Anno 1321 ducatus Mologensis a Iaroslaviensi separatus est. Ioannes Magnus Moscoviae ducatum Mologensem adiunxit. Monasterium Mologense sancti Athanasii a saeculo XV notum est. Copia antiqua imaginis Dei genetricis Tichvinensis in monasterio maxime colebatur. Anno 1682 Mologae 1281 domuum erat. Anno 1864 incendium magnam partem urbis destruxit. Systema aquarium Tichvinense in Mologa incipiebat. Anno 1937 incolae emitti incipiebant et anno 1941 urbs iam vacua erat. Locus Mologae et nunc in receptaculo Piscariano bene perspicitur.

Inundatio monasterii Mologensis sancti Athanasii anno 1941

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sigismiundi Herberstein Rerum Moscoviticarvum Commentarii, Basileae 1571, p. 78 (Textus apud Google Books), etc.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs geographici et historici: Locus: 58°11′59″N 38°26′28″E