Theoria camporum quanticorum
E Vicipaedia
Hoc in diagrammate Feynmaniano, electron et positron adnihilantur, quod photonem (unda sinusoidali denotatum) producit, qui invicem in parem quarcum-antiquarcum fit. Tunc unus gluonem (spirali viridi denotatum) radiavit.
Theoria camporum quanticorum est theoria physica relativistica, ex perspectiva quantica formulata, quae ponit campos physicos fundamentaliores esse quam particulas elementarias. Qua in theoria singula particula est tanta energiae quantitas quae inter locos movetur: particulae creantur cum energia ex campo extrahetur et annulantur cum energia in campum imponetur. Nihilominus, ut ipsa theoria formuletur notio particularum in diagrammatis Feynmanianis ubique invocatur
Index |
Physici qui theoriam camporum quanticorum formulaverunt[recensere]
- Hans Bethe
- Paulus Dirac
- Freeman Dyson
- Ricardus Feynman
- Vladimirus Fock
- Murray Gell-Mann
- Volfgangus Pauli
- Iulianus Schwinger
- Sin-Itiro Tomonaga
- Eugenius Wigner
Formae mechanicae quanticae[recensere]
Particulae formamen percutens in album distante ostendunt ingerentiam quanticam.
- Leges motus quanticae hodiernae
- Principium exclusionis Pauli
- Theoria photonica Einsteiniana-Planckiana
- Theoria quantica Bohriana
- Theoria undulatoria Schrodingeriana
- Theoria undarum gubernatoriarum De Broglie-Bohmiana
- Theoria canonica
- Aliae theoriae quanticae
Notiones fundamentales mechanicae quanticae[recensere]
Sunt multae notiones quae specialiter ad mechanicam quanticam spectant:
- constans Planckiana
- status proprius
- valor proprius
- ingerentia
- inlocalitas
- operator Hamiltonianus
- vector quanticus
Fontes[recensere]
- P. A. M. Dirac, The Principles of Quantum Mechanics, Oxford University Press, 1930, ISBN 0-19-852011-5.
- David J. Griffiths, Introduction to Quantum Mechanics, Prentice Hall, 1995. ISBN 0-13-124405-1.
- Richard P. Feynman, QED: The Strange Theory of Light and Matter—Liber celeber de physica quantica campoque quantico, pro peritis novitiisque.