Maximus (patriarcha Bulgariae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Maximus
Максим
Maximus
Natus 29 Octobris 1914
Oresak
Obiit 6 Novembris 2012
Sofia

Sua Sanctitas Maximus (Bulgarice: Максим), nomine civili Marin Naidenov Mincov (Bulg. Марин Найденов Минков; natus die 29 Octobris 1914 in Oresac prope Troian, mortuus 6 Novembris 2012) theologus Bulgaricus orthodoxus, monachus-sacerdos, episcopus, olim Metropolita dioecesis Meltae, nunc Metropolita dioecesis Serdicae et Patriarcha Ecclesiae Orthodoxae Bulgaricae ab anno 1971 usque ad mortem fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Parentes eum anno 1917 duodennem monasterio Troian tradiderunt, ubi per triennium vivebat. 1929-1935 seminarium Serdicense frequentabat et magna cum laude absolvit. Deinde munere oeconomi ecclesiae assumptionis BMV Sexantapristae fungebatur et eiusdem ecclesiae chori particeps erat. Ab anno 1938 studiis theologicis orthodoxis in universitate Serdicensi incumbebat. Anno 1941 vota monastica nuncupavit nomen "Maximus" accipiens. Anno 1944 sacerdos ordinatus, 1947 in Archimandritam provectus est. Per tres annos officium Protosyncelli in metropolia Durostorensi administrabat. 1950-1955 Ecclesiae Orthodoxae Bulgaricae vice apud Patriarchatum Moscuensem fungebatur. 1955-1960 scriba Sacrae Synodi etiam domum eiusdem libris edendis administrabat.

Mense Decembri 1956 in ecclesia cathedrali Serdicensi "Sancti Alexandri Nevski" episcopus titulo honorario "Branizci" ordinatus est. Quattuor annis post Metropolita Meltae electus est. Illis annis res rationesque cum Conventu Christiano Paci Fovendae contraxit, cuius sex conciliis Pragae 1960-1985 habitis interfuit.

Patriarcha Cyrillo 1971 mortuo Maximus mense Iulio 1971 Patriarcha ac Metropolita Serdicensis electus est.

Maximus rebus novis anni 1989 quamvis cum difficultatibus defunctus est. Factio minoritaria Sacrae Synodi anno 2004 oboedientiam recusavit "Synodum alternam" formans, postea autem communionem cum ecclesia materna redintegravit.[1]

In Concilio omnium capitum ecclesiarum Orthodoxarum mense Septembri 2006 Patriarcha Bulgariae agnitus est.

Obiit in Sofiam die 6 Novembris anni 2012.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. http://www.kirchen-in-osteuropa.de/archiv/05033103.htm