Maximilianus II Emmanuel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Princeps Elector Bavariae Maximilianus II Emmanuel

Maximilianus II Emmanuel (11 Iulii 1662 Monachii, mortuus 26 Februarii 1726 erat Elector Bavariae annis 1679 - 1706 atque 1715 - 1726. Fuit filius Electoris Francisci Mariae. Patre mortuo Maximilianus II 26 Maii 1679 successit elector, primo ad annum 1680 sub tutela avunculi Maximiliani Philippi de Leuchtenberg. Anno 1683, cum Turci Vindobonam obpugnabat, Maximilianus II imperatori Leopoldo I auxilium tulit et die 6 Septembris 1688 dux exercitus Belgradum expugnavit; brevi tempore autem iterum amissum est. Carolus II, rex Hispaniae, qui filium heredem non habuit, filium Maximiliani, Iosephum Ferdinandum, heredem imperii Hispaniae fecit. Sed is anno 1699 mortuus est, ut dicant, veneno e Vindobona misso interfectus. Nunc Carolus II Ludovicum XV testamento designavit, tum rege Hispaniae mortuo anno 1701 bellum de hereditate Hispaniae effecit. 13 Augusti 1704 Maximilianus Francique pugna apud Höchstädt victi Bavariam relinquere coacti sunt, Bavaria Austriacis occupata est. Anno 1715 bello finito Maximilianus revertere potuit et ad usque mortem regnavit. Filius eius Carolus VII Albertus, qui ei successit, anno 1722 filiam Iosephi I in matrimonium duxit, quod fuit indicium reconciliatonis inter domus Wittelsbach et Habsburgii.