Latinitas bona

Arsinoë I (regina Aegypti)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Arsinoë

Arsinoe I (Graece Ἀρσινόη), regina Aegypti, fuit filia Lysimachi regis Thraciae et Macedoniae. Anno 285 a.C.n. Ptolemaeum II regi Aegypti nupsit et ei inter alios filium Ptolemaeum III peperit. Post mortem Lysimachi, patris sui, uxor eius, Arsinoe II novum maritum repudiavit et in Aegyptum fugit. Hic Arsinoe II favorem regis adepta est, qui, cum frater esset Arsinoes II, eam uxorem duxit et Arsinoen I 278 a.C.n. in exsilium misit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]