Ludovicus Thorpe

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ludovicus (Lewis) Thorpe (natus anno 1913 et mortuus anno 1977) fuit philologus et translator Anglicus.

Ludovicus Thorpe fuit miles Britannicus per secundum bellum mundanum in Italia; postea apud universitatem Nottinghamiensem meruit ibique professor litterarum Francogallicarum fuit ab anno 1958 usque ad 1977; fuit etiam praeses sectionis Britannicae societatis Arthurianae internationalis. In matrimonium duxit Barbaram Reynolds, feminam litterarum Italianarum doctam. Mortuus est die 10 Octobris 1977.

Editiones a Ludovico Thorpe confectae sunt duarum fabularum romanicarum, scilicet Roman de Laurin ab anonymo, Roman de Silence ab Heldris de Cornouaille, ambae lingua Francogallica mediaevali scriptarum. Nonnulla opera mediaevalia ab eo Anglice versa sunt: Galfridi Monemutensis Historia regum Britanniae; vitae duae Caroli Magni ab Eginhardo et Notkero Balbulo; Gregorii Turonensis Historia Francorum; Giraldi Cambrensis libri duo, Itinerarium Cambriae et Descriptio Cambriae.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • La France guerrière. Harmondsworth: Penguin, 1945
  • (editor) Le roman de Laurin, fils de Marques le Sénéchal. 1950
  • (editor) Le roman de Laurin: text of MS B. N. F. fr. 22548. Cantabrigiae: Heffer, 1960
  • (cum Barbara Reynolds) Guido Farina, Painter of Verona, 1896-1957. 1967
  • (editor) Heldris de Cornouaille, Le roman de Silence. Cantabrigiae: Heffer, 1972
  • The Bayeux Tapestry and the Norman Invasion. 1973

Periodica a Ludovico Thorpe edita[recensere | fontem recensere]

  • Bulletin bibliographique societatis Arthurianae internationalis
  • Nottingham Mediaeval Studies
  • Nottingham French Studies

Versiones a Ludovico Thorpe confectae[recensere | fontem recensere]

  • Geoffrey of Monmouth, The history of the kings of Britain. Harmondsworth: Penguin, 1966.
  • Einhard and Notker the Stammerer, Two lives of Charlemagne. Harmondsworth: Penguin, 1969.
    • Einhard the Frank, The Life of Charlemagne. 1970.
  • Gregory of Tours, The History of the Franks. Harmondsworth: Penguin, 1974.
  • Gerald of Wales, The Journey Through Wales and The Description of Wales. Harmondsworth: Penguin, 1978.