Gnaeus Manlius Vulso

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gnaeus Manlius Vulso, Gnaei filius, Lucii nepos, fuit consul Romanus anno 189 a.C.n. una cum M. Fulvio Nobiliori; bellum Galato-Romanum gessit;[1] Romam reditus anno 187 a.C.n. exeunte triumphavit.[2] Victoriam et triumphum scriptores posteriores inculpant ob petitionem luxuriae eo tempore apud Romanos inceptam.[3]

Anno 184 officium censoris frustra petivit.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Livius, Ab Urbe condita 38.12-27; Polybius, Historiae 22.24-27; Appianus, Historia Romaica "Syriaca" 42-43
  2. Livius, Ab Urbe condita 38.50, 39.6-7; Plinius, Naturalis historia 34.14. Florus (Epitome rerum Romanarum 1.27) triumphum a Senatu negatum adseverat.
  3. Livius, Ab Urbe condita 39.6.6-9; Plinius, Naturalis historia 34.14, historiam L. Calpurnium Pisonem Frugi citans.
  4. Livius, Ab Urbe condita 39.40

Bibliographia[recensere | fontem recensere]