Marcus Fulvius Nobilior (consul 189 a.C.n.)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Marcus Fulvius Nobilior, plenius M. Fulvius M. f. Ser. n. Nobilior, e gente Fulvia ortus, fuit consul eodem anno 189 a.C.n. quo Gnaeus Manlius Vulso. In insula Cephallenia et in Aetolia et Ambracia bellum gessit. Ob victorias die 23 Decembris 187 a.C.n. triumphavit; anno insequenti ludos per decem dies celebravit.

Opera artis permulta e Graecia in Italiam transtulit. Livius enumerat "signa aenea septingenta octoginta quinque, signa marmorea ducenta triginta" in triumpho monstrata.[1] Plinius addit, de pictore Zeuxide disserens: "Fecit et figlina opera, quae sola in Ambracia relicta sunt, cum inde Musas Fulvius Nobilior Romam transferret."[2]

Vide etiam[recensere]

Notae[recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!