Publius Cornelius Cn.f. Scipio Nasica

E Vicipaedia

Publius Cornelius Cnaei filius Scipio Nasica (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 181 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Gnaeus Cornelius Scipio Calvus consul anni 222 a.C.n. fuit, frater Gnaeus Cornelius Cn.f. Scipio Hispallus anno 176 consul mortuus est, filius Publius Cornelius Scipio Nasica Corculum anno 162 consulatum gessit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 204 Magnam Matrem ab Ostia Romam transtulit[1]. Anno 197 aedilis curulis una cum collega Gnaeo Manlio Vulsone ludos Romanos opulentissimos dedit. Anno 194 praetor Ilipae in Hispania Citeriore Lusitanos vicit. Anno 191 una cum Manio Acilio C.f. Glabrione consul electus Boios in Gallia Cisalpina superavit et triumphum habuit[2]. Annis 189 et 184 frustra candidatus censurae fuit. Anno 181 Triumvir coloniae Aquileiae deducendae fuit.

Mores[recensere | fontem recensere]

Publius Scipio Nasica, cum adolescens aedilitatem peteret, manumque cuiusdam civis Romani rustico opere duratam, more candidatorum, apprehendisset, iocans interrogavit eum, num manibus solitus esset ambulare: quod dictum a circumstantibus exceptum ad populum manavit, causamque repulsae Scipioni attulit. Namque omnes rusticae tribus paupertatem sibi ab eo exprobratam iudicantes, iram suam adversus contumeliosum eius dicterium exercuerunt. Quae repulsa nobilis adolescentis ingenium ab insolentia revocavit, eumque magnum et utilem civem fecit.

Cum Annibal Italiam devastaret, responsum ab oraculo editum esse ferunt: hostem Italia pelli vincique posse, si mater Idaea a Pessinunte Romam advecta foret, et hospitio apud civem optimum reciperetur. Legati ea de re ad Attalum Pergami regem missi sunt. Is legatos comiter acceptos Pessinuntem deduxit. Quaerendus deinde fuit vir qui eam rite hospitio exciperet. Senatus iudicavit virum esse in tota civitate optimum. Idem consul imperatoris nomen a militibus, et triumphum a senatu oblatum recusavit, dixitque satis gloriae sibi in omnem vitam eo die quaesitum esse, quo vir optimus a senatu iudicatus fuerat: hoc titulo, etsi nec consulatus, nec triumphus addatur, satis honoratam Publii Scipionis Nasicae imaginem fore.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XXIX 14,8seqq
  2. Titus Livius, op.cit., XXXVI 38-40


Antecessores:
Lucius Quinctius T.f. Flamininus et Gnaeus Domitius L.f. Ahenobarbus
Consul
191 a.C.n.
cum
Manio Acilio C.f. Glabrione
Successores:
Lucius Cornelius P.f. Scipio Asiaticus et Gaius Laelius C.f.

Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.