Lonchura oryzivora

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lonchura oryzivora
Lonchura oryzivora
Conservationis status
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Aves
Ordo: Passeriformes
Familia: Estrildidae
Genus: Lonchura
Species: L. oryzivora
Binomen
Lonchura oryzivora
Linnaeus, 1758
Habitatio originalis L. oryzivorarum.
Synonyma
Padda oryzivora
Fringilla javanica

Lonchura oryzivora est parva avis passeriformis familiae Estrildidarum, Iavā et magnā Indonesiae parte oriunda. Nota etiam nomine Padda oryzivora, nonnulli taxonomiae periti hanc affirmant esse sui generis aviculam; tamen plerumque una ex Lonchuris habetur. [2]

Proprietates[recensere | fontem recensere]

A reliquis Lonchuris imprimis mensurā corporis nec non partium convenientiā differt. Nam avis inter Lonchuras —immo Estrildidas— maxima est, cum longa sit 15–17 cm cuique pondus 25–30 g; praeterea robustum rostrum maius videmus pro capite.

L. oryzivora est avis dorso ac pectore et pinnis alarum cinereis, ventre pedibusque roseis, caudā et capite nigris cum albis sub oculis maculis, rubris rostro et anulis oculos circumscribentibus. Mares et feminae minime differunt pro sexu: feminis fere sunt colores languidiores et parviora rostra.[3] Iuvenibus sunt cinerea rostra et plumae canae.

Habitatio et periculum[recensere | fontem recensere]

L. oryzivorae planities inhabitat insularum Indonesiae praesertimque Iavae, unde nomen volgare Fringilla iavanica. Tamen vulnerabiles habentur in locis naturalibus propter humanam praesentiam magis magisque molestam atque saevam venationem, cum fuerint aves valde noxiae culturis agrorum.

Greges nonnnulli invecti sunt in Portum Divitem, Iamaicam atque Havaianas aliquot insulas.

Habitus[recensere | fontem recensere]

In magnos greges congregare solebant; hoc tempore numerus eorum in loco originali exiguus est.

Frumenta et legumina pascuntur; admodum oryzam, quae ample illis in planis colitur, malunt — ut binomen commonet.

In arbore herbis et ramusculis nidum faciunt intusque 3–8 ova deponunt, quae 16–18 dies incubantur. Pulli parentibus depelluntur 45–50 dies nati.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad L. oryzivoram spectant.