Estrildidae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Estrildidae
Neochmia temporalis
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Aves
Ordo: Passeriformes
Subordo: Passeri
Familia: Estrildidae
Illiger, 1811
Genera

Vide commmentarium.

Estrildidae sunt parvae aves passeriformes in Mundo Vetere tropico et Australasia endemicae. Aliter ut subfamilia intra familiam Passeridarum digeri possunt, quae sensu stricto passeres Mundi Veteris comprehendit.[1]

Genera et specie multum inter se colore differunt, quamquam subsimiles formā et mensurā sunt. Plerumque granivorae, rostris robustis, in densos congregant greges.

Parvissimae Estrildidarum sunt Estrilda troglodytes, cui pondus est 6−8 grammata, atque Nesocharis shelleyi, 8.5 cm longa; maxima autem est Lonchura oryzivora, 17 cm longa, cuique est pondus 25−30 g.

Habitationes per Africam, Australiam, Indonesiam, Indiam, Sinasque patent. Una est species (Lonchura striata domestica) quae non in locis naturalibus inveniri potest, cum artificiose alta sit.

Index specierum[recensere | fontem recensere]

Familia Estrildidarum haec comprehendit genera:[2]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Estrildidas spectant.
  • Avibase, avibase.bsc-eoc.org (The World Bird Database)
  • Estrildidae, www.worldbirdnames.org (IOC World Bird List)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. L. Christidis et W. E. Boles, Systematics and Taxonomy of Australian Birds (Canberrae: CSIRO Publishing, 2008, ISBN 978-0-643-06511-6), p. 177.
  2. IOC World Bird List, v. 3.1: Index avium orbis terrarum ─ Estrildidae apud www.worldbirdnames.org (mense Novembris 2012).
  3. Haec species saepe Parmoptilae rubifrontis subspecies videtur.