Vasa sacra

E Vicipaedia
Vasa sacra in ecclesia russo-orthodoxa Dusseldorpii.

Vasa sacra est notio liturgica significans supellectilem sacram ex metallo nobili confectam, quae in cultu Christiano adhibetur. Vasa sacra imprimis in Eucharistia celebranda et in baptizando in ecclesiis Catholica, Anglicana, Evangelica et Orthodoxa usurpantur.

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Institutio Generalis Missalis Romani in capitulo de Sacris Vasis praecipit:

  • 327. Inter ea quae ad Missam celebrandam requiruntur, speciali honore habentur vasa sacra, et inter haec calix et patena, in quibus vinum et panis offeruntur, consecrantur et sumuntur.
  • 328. Vasa sacra ex metallo nobili conficiantur. Si ex metallo conflata sint quod robiginem producat vel auro minus nobilis sit, interius plerumque inaurentur.

Index vasorum sacrorum[recensere | fontem recensere]

  • Calix (est vas ad vinum et aquam)
  • Ciborium (est vas calici simile cum operimento ad hostias consecratas)
  • Bursa sive capsa (est receptaculum ad hostias deferendas)
  • Custodia (est vas in quo corpus Christi conservatur)
  • Lunula (est retinaculum hostiae intra monstrantiam)
  • Ostensorium (monstrantia, est capsa rotunda cum radiis, solis instar)
  • Peristerium (est vas ad hostias in forma columbae)
  • Pyxis (est vas ad hostias)
  • Cochlear (est instrumentum ad hostias tollendas)
  • Ampulla sive urceolus (est vitreum vas minor cum ansa ad vinum vel et aquam in calicem infundendam)
  • Patena (est vas humilis cum hostiis, vel lanx calicis ad hostiam magnam inserviens)
  • Fistula eucharistica (est culmus, quo sanguis Domini a communicantibus fidelibus hauritur, vide Du Cange ad vocem FISTULA)
  • Turibulum (est vas incensorium)
  • Navicula (est receptaculum ad thus)
  • Tintinnabulum sive campanula sive cymbalum
  • Canna (Cantharus, poculum, vas strictius et oblongius - vide Du Cange ad vocem [1])
  • Aquamanile sive Bacile (vas ad manus lavandas)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Sigmund Benker: Liturgische Geräte, Kreuze und Reliquiare der christlichen Kirchen / Objets liturgiques, croix et reliquaires des eglises chretiennes. Systematisches Fachwörterbuch (= Glossarium Artis. Vol. 2). Walter de Gruyter, Berolini 1972, ISBN 3-11-150153-1.
  • Adolf Reinle: Die Ausstattung deutscher Kirchen im Mittelalter. Darmstadiae 1988, ISBN 3-534-08803-4.
  • Christhard Mahrenholz: Die liturgischen Gegenstände und Geräte des Kirchenraums (= Liturgische Richtlinien für die Ev.-luth. Landeskirche Hannovers. Vol. 3). Hannoverae 1949.
  • Elisabeth Trenkle: Liturgische Geräte und Gewänder der Ostkirche. München: Slavisches Institut 1902.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]