Litterae orales

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Litterae orales vel litterae populares in regno verbi dicti cum litteris in regno verbi scripti effectum habentibus congruunt. Eae ergo sunt fundamentalis culturae pars, sed multis modis exprimuntur. Pius Zirimu, magister Ugandanus, nomen oratura[1] introduxit ut eruditi manifestum oxymoron defugirent, sed nomen litterae orales in scripturis academica et populari communiter manet.

Societates non litteratae per definitionem nullas artes scriptas habent, sed eae traditiones orales divites et diversas possidere possunt, sicut poesis epica, eruditio popularis, proverbia, et carmina popularia, res quae aliter litteras orales efficaciter constituunt. Etsi hae res ab eruditis sicut folkloristae et paroemiographi conliguntur et proferuntur, tamen effectus saepe litteras orales iam appellatur.

Societates litteratae memoriam oralem extendere possunt, praecipue intra familias (exempli gratia, fabulae lectorum). Legenda urbana putari possunt exemplum litterarum oralium, cum iocis et poesis oralis, inter quam poesis slam. Poesis perfunctionis est genus poesis quod formas scriptas considerate vetat.[2]

Notio litterarum oralium, post antecedentia saeculi undevicensimi, praesertim ab Hectore Munro Chadwick et Nora Kershaw Chadwick in eorum opere de auctu litterarum (1932–1940) promulgata est. Anno 1960, Albertus B. Lord librum The Singer of Tales protulit, qui fluiditatem in operibus antiquis hodiernisque investigavit et usum principiorum oralium-formulaicorum per compositionem in perfunctione posuit, praecipue a vatibus saeculi vicensimi Europae Orientalis qui longas narrationes veteres tradere solebant.

Ex decennio 198, nomen litterae orales in operibus anthropologorum aliorumque eruditorum invenitur, praecipue in operibus a Finnegan (1970, 1977), Görög-Karady (1982), et Bauman (1986), at a multis in periodico Cahiers de Littérature Orale.[3]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice orature.
  2. Three-minute poetry? It’s all the rage, The Times (Londinii), 16 Decembris 2009; situs accessus 27 Octobris 2013.
  3. Alan Barnard et Jonathan Spencer, Encyclopedia of Social and Cultural Anthropology (Taylor & Francis, 2002).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bauman, Richard. 1986. Story, Performance, and Event: Contextual Studies of Oral Narrative. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 0521322235.
  • Chadwick, Hector Munro, et Nora Kershaw Chadwick. 1986. The Growth of Literature. Cantabrigiae" Cambridge University Press. ISBN 0521208319.
  • Finnegan, Ruth. 2012. Oral Literature in Africa. Cantabrigiae: Open Book Publishers. CC BY edition
  • Ong, Walter. 1982. Orality and Literacy: the technologizing of the word. Novi Eboraci: Methuen Press.
  • Tsaaior, James Tar. 2010. Webbed words, masked meanings: Proverbiality and narrative/discursive strategies in D. T. Niane's Sundiata: an epic of old Mali. Proverbium 27:319–338.
  • Vansina, Jan. 1961. Oral Tradition: A Study in Historical Methodology. Sicagi et Londinii: Aldine and Routledge & Kegan Paul.
  • Vansina, Jan. 1978. Oral Tradition, Oral History: Achievements and Perspectives. In Fonti Orali: Oral Sources, Sources Orales, ed. B. Bernardi, C. Poni, et A.Triulzi, 59–74. Mediolani: Franco Angeli.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!
Stipula Haec stipula ad societatem spectat. Amplifica, si potes!